2 Peter 3

Quasi dicat: Jam aliam Epistolam scripsi ad repellendos pseudo; et ut meam magnam sollicitudinem vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo Epistolam. Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quae ego ipse praesens praedixi vobis. dico acceptorum, quae auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores praeceptorum sanctorum ne praecepta quae sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro praedicatione illorum pseudo, et quae sunt etiam quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, haec praecepta instituit et servare praecepit. . BEDA. Ideo dicunt omnia eodem modo perseverare, etc., usque ad in diem judicii et perditionis impiorum hominum. . Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, poenitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies verae poenitentiae tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. BEDA. In agnitione divinae virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur: Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam praevidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Apoc. 6.. id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur. BEDA. Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius. . ID. Non ait, sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Isa. 65.. Hae sunt vigiliae de quibus dicitur: Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens. BEDA. Paulum illis scripsisse dicit, in quo ostendit, etc., usque ad et per has se ad profectum excitent. In Epistolis Pauli quae depravantur ab haereticis, etc., usque ad quidam luxuriae frena laxantes, et alia multa, etc. BEDA. Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo haeretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum praebere, quam stabilitatem quia haeretici non habent, vento superbiae quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem. . .